21. WRIT TO THE BAILIFFS OF THE TOWN OF OXFORD
JULY, 1378
From Ch. Misc., 37, i, 8.
Edmundus de Stonore, vic. Oxon., ballivis libertatis ville Oxon. salutem. Mandatum domini Regis in hec verba recepi: Ricardus, dei gratia Rex Anglie, et Francie, et dominus Hibernie, Vicecomiti Oxon. salutem. Pone per vadium et salvos plegios Robertum Wattlyngton, carnificem Oxon., quod sit coram Justiciariis apud Westm. in Octabis sancti Michaelis ad respondendum Priori sancte Frideswide Oxon. de placito, quod t[ene]at ei convencionem inter eos factam de toto prato australi ipsius Prioris de Bunseye cum le Hok eidem annexo, eidem Roberto per prefatum Priorem ad terminum annorum dimisso ad eundem
terminum tenendo. Et ad ostendendum quare non fuit coram Justiciariis nostris apud Westm. a die sancti Johannis Baptiste in xv dies, sicut summonitus fuit. Et habeas ibi nomina plegiorum, et hoc breve. T. R. Bealknapp apud Westm. xij? die Julii anno regni nostri secundo &c. Endorsed: Nos Thomas Somerset, et Johannes Shaw, ballivi de la ville Oxon., vobis sic significamus.
Plegii Johannis Watlyngton, carnificis Oxon.: Ricardus Burgh, Johannes le Noble.
|