John Halonton, Canon of Cold Norton to Edmund De Stonor
- Medieval Family Life
- Title
- John Halonton, Canon of Cold Norton to Edmund De Stonor
- Reference
- SC 1/46/20
- Date
- c. 1380
- Library / Archive
-
- The National Archives, UK
- Transcript location(s) in printed volume(s)
- Carpenter, 'Kingsford's Stonor Letters', item 31; Kingsford, Vol I, item 31
- Transcript from Christine Carpenter, 'Kingsford's Stonor Letters and Papers, 1290-1483'
-
31. JOHN HALONTON TO EDMUND DE
STONORc. 1380
From A.C., xlvi, 20.
Reverencias cumulatas et honores, graciarumque laudabilium repetitas
acciones cum mei interioris hominis affectu animose fulminatas. Cum
humane nature racio interius dinoscatur exigere angustatum quemlibet
suis amicis secularibus, a quibus sui tedii vel gravaminis medela queat
fiducialiter impertiri, querimoniam debere sue angustie intimare: hinc
est quod, in vestra dominacioni honorabili specialem et precipuam pre
ceteris hujus patrie hominibus habentes confidenciam, vestre benignitati
confidendo, mei instantis gravaminis querelam, de ejus minime diffidendo
relevamine, duximus liquilenter declarandam. Vestra igitur benivolencia
scire minime dedignetur, quod in villa Oxonie magna debiti mole existo
presencialiter pregravatus; eo quod a Johanne Baret de mei prioris
disposicione x. libras pro mea in universitate Oxonie exhibicione pre-
teritis temporibus infallibiliter recepissem, de quibus quidem x. libris,
xx. solidi, duntaxat exceptis, a prefato Johanne nunquam mihi extiterat
denarius numeratus: igitur vestram dominacionem deprecor et exoro,
in qua fiduciam immensam omnibus aliis pretermissis habeo, quatinus
meam necessitatem pio animo considerantes x. marcas cum dimidia, in
quibus predicto Johanni Baret in festo Invencionis sancte Crucis proximo
solvendis existis per indenturas obligatus, per latorem presenciarum mihi
mittere dignaremini, quia si predictam summam vero sive incommode ad
presens nullatenus solvere valeatis, saltim centum solidos de pecunia
predicta vestram benignitatem mihi exorarem destinare; omnemque
securitatem, quam pro mutua predicta discrecio desideraverit postulare,
tempore per vos quocunque limitato ad domum vestram, si vestre
dominacioni placuerit, accedendo fiducialiter faciam et exponam: si
vero x. marcas cum dimidia prelibatas in presenti solvere vestre placeret
benivolencie, predictas indenturas obligatorias vobis per latorem pre-
senciarum transmittavi arbitrio vestro disponendas. De beneficiis vero
ecclesie de Perton necnon v[ic]ario ejusdem et persone me multipliciter
ex parte vestra impensis regratiare vestre dominacioni non sufficio,
set Deum, ut vestram benignitatem [perf]iciat, ut vester devotus orator
cotidie deprecor et exoro.Per vestrum Capellanum Johannem
Halonton, Canonicum de Norton.
Reverendo magistro suo Edmundo de Stonore domino.
- Transcript from Charles Lethbridge Kingsford, 'The Stonor Letters and Papers 1290-1483, Volume I'
-
31. JOHN HALONTON TO EDMUND DE
STONORc. 1380
From A.C., xlvi, 20.
Reverencias cumulatas et honores, graciarumque laudabilium repetitas
acciones cum mei interioris hominis affectu animose fulminatas. Cum
humane nature racio interius dinoscatur exigere angustatum quemlibet
suis amicis secularibus, a quibus sui tedii vel gravaminis medela queat
fiducialiter impertiri, querimoniam debere sue angustie intimare: hinc
est quod, in vestra dominacioni honorabili specialem et precipuam pre
ceteris hujus patrie hominibus habentes confidenciam, vestre benignitati
confidendo, mei instantis gravaminis querelam, de ejus minime diffidendo
relevamine, duximus liquilenter declarandam. Vestra igitur benivolencia
scire minime dedignetur, quod in villa Oxonie magna debiti mole existo
presencialiter pregravatus; eo quod a Johanne Baret de mei prioris
disposicione x. libras pro mea in universitate Oxonie exhibicione pre-
teritis temporibus infallibiliter recepissem, de quibus quidem x. libris,
xx. solidis duntaxat exceptis, a prefato Johanne nunquam mihi extiterat
denarius numeratus: igitur vestram dominacionem deprecor et exoro,
in qua fiduciam immensam omnibus aliis pretermissis habeo, quatinus
meam necessitatem pio animo considerantes x. marcas cum dimidia, in
quibus predicto Johanni Baret in festo Invencionis sancte Crucis proximo
solvendis existis per indenturas obligatus, per latorem presenciarum mihi
mittere dignaremini, quia si predictam summam vero sive incommode ad
presens nullatenus solvere valeatis, saltim centum solidos de pecunia
predicta vestram benignitatem mihi exorarem destinare; omnemque
securitatem, quam pro mutua predicta discrecio desideraverit postulare,
tempore per vos quocunque limitato ad domum vestram, si vestre
dominacioni placuerit, accedendo fiducialiter faciam et exponam: si
vero x. marcas cum dimidia prelibatas in presenti solvere vestre placeret
benivolencie, predictas indenturas obligatorias vobis per latorem pre-
senciarum transmittavi arbitrio vestro disponendas. De beneficiis vero
ecclesie de Perton necnon v[ic]ario ejusdem et persone me multipliciter
ex parte vestra impensis regratiare vestre dominacioni non sufficio,
set Deum, ut vestram benignitatem [perf]iciat, ut vester devotus orator
cotidie deprecor et exoro.Per vestrum Capellanum Johannem
Halonton, Canonicum de Norton.Reverendo magistro suo Edmundo de Stonore domino.