Friar Brackley to John Paston
- Medieval Family Life
- Title
- Friar Brackley to John Paston
- Reference
- Add. 34889, f. 154
- Date
- 1456
- Library / Archive
-
- The British Library
- Transcript location(s) in printed volume(s)
- Gairdner, Vol III, item 339
- Transcript from James Gairdner, 'The Paston Letters, A.D., 1422-1509, New Complete Library Edition, Volume III'
-
339
FRIAR BRACKLEY TO JOHN PASTON1
Magistro meo venerabili Johanni Paston Armigero detui.
Dixi enim magistro meo gardiano ante meum exitum quod magistri mei
generosi et amici alii vellent me juvare pro die Jovis pro pascendo doctores,
patres ac cæteros confratres nostri provincialis capituli; et in exitu meo con-
sentire noluit, quia Gurnay suus socius et procurator, frater juvenis nostri con-
ventus et unus sacerdos simplex, curatus de Worsted, et Bukle, cocus, super se
diem prædictum assumpserunt. Et ego dixi, ‘Olim fuit modus quod unus
ejusdem loci magister esset præferendus in tali diei eleccione. Sed unum
scitote, si magistri mei certi generosi et ego cum eis habere non potuerimus
diem quem elegimus, certe pro hoc tempore nullum alium diem habere
volumus.’ Utinam placeret vobis ut magistra mea, uxor vestra, vellet mittere
pro magistro gardiano, et dicere sibi quod ipsa quæsivit a me qualem diem
ego haberem pro fratribus pascendis in tempore capituli et quod ego dixi
me habiturum illum vel certe nullum aliter. Quæcumque ego potero pro-
curare de pecuniis seu victualibus ego singula venderem et expendere vellem in
reparacionibus, &c. Rogo vos ex caritate ut magistrx meæ matri vestræ ac
aliis amicis vestris vobis notis, insinuetis nostram indigenciam pro faciliori
relevamine capituli provincialis. Sic enim ad vestri et mei magistri mei specialem
instanciam præsencialiter habere residenciam teneo, ut alia loca pro præsenti
negocio accedere non valeam, &c. Non plura pro præsenti sunt calamo præ-
sentanda, nisi quod vos, vestros et vestra Jesus Christus graciose conservet in
prosperis et graciosius dirigat in agendis. Amen.Recommendetis me, si placeat, uxori et matri et confratribus vestris W.,
&c. et domino meo Rectori de Blofeld, utinam de Hadle, &c.; cui dicatis
quod hac nocte jacuit Colinus Gallicus cum pulcherima Amasia sua in
camera conducta per eum, &c. Utinam nunquam vigeat, &c. Ipse proponit in
vestra præsentia dicere dicto rectori satis perversa verba. Et spero quod
dominus Rector faciat de sua speciali gratia meum negocium per Ricardum
famulum suum crastina die summo mane expediendum, quia dies ista est dies
ultima, &c. Ex manerio de Castre, Sabbato circa tempus prandii festinantissime.Magister meus2 valde gavisus est quando audivit de vobis quomodo scienter,
audacter, viriliter et veraciter respondistis adversariis vestris coram Domino
Cancellario aliisque dominis, &c.Vester præ cæteris orator,
F. J. B., Minorum minimus.
1 This letter was copied by the Editor from one of the Royden Hall MSS. in 1875.
2 Sir John Fastolf.